

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 12: Versus 52
In domo una.Unusquisque homo, domus una est, vel Dei, vel diaboli. Itaque homo spiritualis domus spiritualis est.Divisi.Prima causa est religionis ad Deum, secunda pietatis ad proximum. Oportet enim ut divinis humana posthabeas. Non est ergo pignoribus renuntiandum, sed Deus omnibus praeferendus. Etenim naturae pignora sunt Dei beneficia, nec debet plus amari beneficium quod accipitur, quam Deus a quo beneficium acceptum servatur.Tres in duos.Id est, filius et filia et nurus, in patrem et matrem, et duo in tres, id est, pater et mater, ubi etiam socrus intelligitur, in filium et filiam et nurum.